GLADIUS

GLADIUS
GLADIUS
insigne apud Romanos Magistratus, publicum iudicium exercentis, quemadmodum hasta Praetoris, privatim iudicium obeuntis, fuit: Merum enim imperium est, habere Gladii potestatem, ad animad vertendum in homines facinorosos. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 18. Vide infra Praetor quoque. Apud Germanos veteres Gladii ius concedebatur Iuvenibus, cum ipsos ad rem militarem primum prveherent, Arma enim sumere non ante cuiquam moris, quam suffecturum civitas probaverit. Tum in ipso concilio vel Principum aliquis, vel pater, vel propinquus, scuto frameaque iuvenem ornabant. Haec apud illos toga. Tac. de moribus Germ. c. 13. 24. et 43. indigitans, hanc arma concedendi consuetudinem Romanorum illi resp9ndisse, quâ post expletum aetatis annum decimum quartum ingenui adolescentes, depositâ praetextâ, virilem togam sumebant, et in forum deducti in viros transcribebantur. Hodieque Nobilibus Germanis, ius Gladii conferendi manet, in quo quasi emancipationis ritu alapa etiam intervenire solet, quemadmodum veterem Romanorum manumittendi rationem, per rhapismata et alapas, factum legimus, L. ult. C. de emancip. l. et Novell. 51. Isid. l. 9. c. 4. sub fin. etc. Vocant hoc Germani Werhaffi machen. Sed ex eodem instituto mos ille Germanorum mediae aetatis Equites creandi, sumpsit originem: quem tangit P. Diacon.in Longobardicis l. 1. c. 15. Scitis non esse apud vos consuetudinem, ut Regis fil. cum patre prandeat, nisi prius a Rege gentis externae arma susceperit. Indidem gladio accingendi Comites, in Anglia, cum inaugurabantur, ritus, tamquam iurisdictionis suae symbolo, occurrit apud Matthaeum Paris A.C. 1188. ubi de Hugone du Puriset, Dunelmensi Ep. Northumbriae Com creato, Qui, inquit, a Rege gladio Comitatus accinctus nomen sibi Comitis usurpavit. Sic Hubertus Angliae Iustitiarius gladio Comitatus Cantiae a Rege accinctus, dicitur apud Matthaeum Westmonaster. A.C. 1227. gladio Comitatus de Striguil, et gladio Comitatus de Essex, Vilhelmus Marschallus, et Ganfridus fil. Petri a Rege Ioh. apud Roger. Hovedenum p. 793. etc. Hugo quoque de Abrincis, Comitatum Cestrensem adeo liberum ad gladium, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam, possedisse legitur in vet. Charta etc. Nempe gladius ius gladii se u merum Impenum, ut dicunt, denotat. Lamprid. in Alex. Seu. Honores iuris gladii numquam vendi passus est, dicens, Necesse est, ut qui emit, vendat, apud C. du Fresire. Uti enim hodie, sic et olim, nemo suâ, sed Principis aut militaris alicuius Praefecti, auctoritate gladium cinxit unquam, uti peculiari Tract. docet Casp. Barth. Vide etiam hîc passim, inprimis infra in voce Miles. In bello praecipue utile armorum genus Gladius est, unde Romanos pila vel ob viam, vel ob festinationem saepe abiecisse, et unice Gladiis dimicasse, longeque clariora spathis, quam aliis armis, gessisse, docet Veget. l. 1. c. 11. Hinc Virginio Consule iubente, exercitus fixis humi puilis, Gladios arripuit, apud Liv. l. 2. Idem in praelio cum Samnitibus, Duce Cons. Publio Philone: et contra Etruscos, in Consulatu Fabii Rutilii, factum esse refert l. 9. Attilae quoque apud Iornand. de reb. Goth. c. 35. confidentiam addebat Gladius Martis. Sic Ludovicus IX. Gall. Rex in conflictu cum Saracenis acerrimo in Aegypto, Gladio Alemannico strenue rem gessit, Ianvillaeus Seneschallus in eius Hist. et notissimus Georgii Castrioti Epirotarum Principis Gladius, quo saepe cumequis equites cataphractos in duas partes divisisse memoratur. Nec sine causa Turcicus miles gladium suum leviter incurvum, qui illis Kilitsch dicitur, tanti facit, ut maximo pretio eum comparare, diligentissemeque asservare soleat, neque facile permittat ad
exteros venalem exportari, ut auctor est Phil. Camerarius Hor. Subcis. Cent. 1. c. 76. Gerebant autem gladium Vett. procul a manu dextra ad sinistrum latusex humero suspensum, uti diximus ex Stat. Theb. l. 2. v. 534.
-- et inclusum capulo tenus admovet ensem.
Ut viz. eum paratum haberet. Et Sidon. Panegyr. Anthemii,
--- bullis hostilibus asper
Applicat a laeva surgentem baltheus ensem.
Quae ratio eum gestandi ex profundissimae antiquitatis more, commode in nostri aevi usum rediit: medio enim variavit, ut alibi diximus, vide Iust. Lips. ad Tac. Ann. l. 1. et Ioh. Meurs. ad Lycophronis ista,
Καὶ φασγάνου ζωςτῆρα ----
Et ensis baltheum -----
ubi circum humeros baltheum, a quo gladius pendebat, Heroibus gestatum esse, pluribus docet. Habebant vero emblematis variis ornatos illos, in capulis inprimis. Unde de Polynicis armatura agens Stat. Theb. l. 4. v. 87.
Aspera vulnisico subter latus ense riget Sphinx etc.
Vide supra in voce Capulus. Sed ad ignominiam pertinebat, quod gladiis militum Cn. Pompeius, cum in Sicilia bellum gereret, audiretque milites flagitiose vivere, sigillum impressisse; eique qui amovisset, poenam inflixisse, legitur; Α᾿κούων δὲ τοὺς ςτρατιῶτας ταῖς ὁδοίπορίαις ἀτακτεῖν, σφραγῖδα ταῖς μαχαίραις αὐτῶν ἐπέβαλλεν, ἣν ὁ μὴ φυλάξας ενολάζετο, Plutarch. in Vita Pompeii. Vide Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 10. Modum quod attinet, brevibus illis utebantur olim Athenienses, donec Iphicrates eos longiores fecit, uti in eo Corn. Nepos docet c. 1. i. e. uti Diod. Sic. explicat, τὰ ξίφη χεδὲν δυπλάσια κατεοκευαϚε ex spathis nimirum et semispathis. Quod a Romanis quoque declinante Imperio, factum, ex Tac. docemur. Vide Keuchen. Not. ad Nep. d. t. In suppliciis porro exigendis, Gladii usus in Republica nullus fuit, cum securi capita inciderentur. Lucan. Civ. Bell. l. 8. v. 673.
Tunc nervos, venasqueve, secat, nodosaqueve frangit
Ossa din, nondum artis erat caput ense rotare.
Demum sub Imperatoribus adhibitus est, et tum ignominiosior securis, honoratior Gladii poena fuit. Unde ridicula illa reprehensio Bassiani Caracallae, interfecto Papiniano, ut retulit in eo Ael. Spartian. Atqui oportuit gladio exsequi mandatum meum. Maximus tandem Gladio honor habitus est, cum recens creato Imp. in manum daretur, tamquam summum ius, eximiaqueve potestas significanda per illum foret, Coripp. l. 2. n 4. Arque adeo creati Praefecti praetorio Gladio coram Senatu et quidem stricto donabantur eadem de caufa, ut potestas nempe in facinorosos animadvertendi significaretur, Hadr. Turneb. Advers. l. 12. c. 6. Hinc Guntherus l. 1.
Huc sacri celebresqueve viri, quae laude serena
Infula, vel Gladius mundo facit esse verendos,
Ex omni regione fluunt.
Unde mos profluxisse videtur, ut Principibus etiamnum Gladius praeferatur, praesertim celebrioribus Comitiis aut festis: Idem l. eod.
—— Posito diademate Petrus
Regali dextrâ tulit alti Principi ensem, etc.
Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 10. cum Paralip. Thomae Dempsteri, Matth. Bernegger. Quaest. in Tac. German. etc. Nec omittendus mos consecrandi gladios, insigni alicui facinori destinatos, aut per qo aliquid memorabile patratum esset, indigitatus Suet. Calig. c. 24. Tres gladios. in necem suam praeparatos, Marti Ultori, addito elogio, consecravit. Et Vitell. c. 10. Pugionem quo se Otho occiderat --- Marti dedicavit. Epitomatori it. Dionis in Antonino Caracalla sub fin. Gladium, quo fratrem interfecerat Deo consecrare est ausus. Quo respiciens, Tertullian. de Resurr. carnis, Gladius, inquit, bene de bello cruentus et melior homicida, laudem suam consecratione pensabit. Vide quoque Lucian. in Tyrannicida, et infra Myrtale. Etiam myrto coronandi, quod de gladiis Harmodii et Aristogitonis, qui Hipparchum tyrannum occiderant, tradit Aristides. De nominibus gladiorum aliquot insignium diximus alibi, inprimis supra in voce Curtana. De more vett. ex gladiorum acie divinandi, dicemus infra ubi de Telis. Varias gladiorum species recenset Aul. Gell. l. 10. c. 25. Unius hîc mentionem superaddam, quem Gladium Hispanicum seu Hispaniensem idem vocat l. 9. c. 13. ubi de T.Manlii cum Gallo pugna loquitur; quem ita describit, de Hastatorum armatura agens, Polyb. l. 6. Una cum scuto ensis pendet ad dextrum semur, Hispamensem vocant, anceps est, mucrone eximio: defertur violenter, eo quo obeliscus eius firmus stabilique exsistit. Hisce punctim et caesim feriebant, tantâ eorum firmitate, ut et galeas dividerent, teste Senec. de Benef. l. 5. Vide Lips. de Mil. Rom. l. 3. Dial. 3. et plura hanc in rem apud Plin. l. 7. c. 56. ubi Lacedaemoniorum inventum gladium inter alia facit, et hîc passim, in vocibus, Ensis, Iusta, ubi gladium Torneamentis, sicut lanceam Iustis, proprium armorum medio aevo genus fuisse, videbimus; Pugilli, ubi de pilis, quibus in armorum exercitio gladii praefiguntur; Pugio, spatha etc. uti de phrasi, ad Gladium, vel ad Gladii ludum damnari seu deputari infra in voce Poena: At de Gladio pisce seu Xiphia, apud eundem Plin. l. 9. c. 15. l. 32. c. 2. et 11. Auctorem Anon. Sinae et Europae c. de Piscibus. Alios; de Gladio sidere, itidem apud Plin. l. 18. c. 26. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Gladius — (lateinisch „Schwert“) steht für: Gladius (Waffe), römisches Kurzschwert Gladius (Spiel), ein Computerspiel von LucasArts Suzuki Gladius, ein Motorrad des Herstellers Suzuki reduzierte Schale der Kalmare, siehe Phragmokon Gladius (Spiel Addon),… …   Deutsch Wikipedia

  • Gladius — Gla di*us, n.; pl. {Gladii}. [L., a sword.] (Zo[ o]l.) The internal shell, or pen, of cephalopods like the squids. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Gladĭus — (lat.), Schwert, s.d. Daher Gladii jus, das Recht, Todesstrafen zu verhängen; auch die hohe Gerichtsbarkeit, welche Verbrecher an Hals u. Hand bestraft. Gladii poena (G. supplicĭum), die Todesstrafe durch das Schwert od. Beil; bei den Römern, so… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gladius —   [lateinisch] der, /...dii, Kurzschwert der römischen Legionäre …   Universal-Lexikon

  • Gladius — This article is about the sword. For other uses, see Gladius (disambiguation). Gladius Replica pseudo Pompeii gladius. Type Armin …   Wikipedia

  • Gladius — «Gladio» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Gladio (desambiguación). Gladius tipo «pompeya». Gladius es el término latino utilizado para designar la espada. Hoy en día, la palabra «gladio» se aplica a la típica espada de la Antigua Roma… …   Wikipedia Español

  • Gladius DB — Infobox Software name = Gladius DB caption = developer = latest release version = 0.7 latest release date = operating system = Cross platform genre = Database Management System license = GPL website = [http://gladius.sourceforge.net/ Gladius DB]… …   Wikipedia

  • Gladius — El gladius era la espada corta utilizada por los legionarios romanos. Diseñada para perforar, la hoja recta y ancha, de doble filo, tenía unos 60 centímetros de largo. Se conocen cuatro estilos diferentes de gladius, llamados gladius de Mainz,… …   Enciclopedia Universal

  • Gladius — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Gladius est un terme latin qui à l origine désignait le Glaive. Par extension il désigne aussi un organe corné dans le manteaux de certains céphalopodes,… …   Wikipédia en Français

  • gladius — noun a) A Roman sword roughly two feet long. Finally, the Romans made the gladius sharp, of highly tempered steel, and strongly piercing the first real sword (Figs. 17, 18, 19), of which only five specimens are now known to exist. b) pen, the… …   Wiktionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”